monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 37
Sed dicis: Illam infirmitas compulit; has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est. Et quid est aliud, contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamentum quidem contra aegritudines explorare?